Hľadaný výraz: Job 6,15-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
15 Fratres mei mentiti sunt me sicut alveus torrentium, qui evanescunt 16 nigrescentes glacie, cum ingruit super eos nix. 17 Tempore, quo diffluunt, arescunt et, ut incaluerit, solvuntur de loco suo. 18 Deflectunt viatorum turmae de viis suis, ascendentes per desertum pereunt. 19 Commeatus Thema consideraverunt, viatores Saba speraverunt in eis. 20 Confusi sunt, quia speraverunt; venerunt eo usque, et pudore cooperti sunt.

1

mail   print   facebook   twitter